Wednesday, December 16, 2009

Sancte Michael Archangele


Sancte Michaël Archangele,
defende nos in prælio.
Contra nequitiam
et insidias diaboli
esto præsidium.
Imperet illi Deus,
supplices deprecamur.
Tuque, princeps militiæ caelestis,
Satanam aliosque
spiritus malignos,
qui ad perditionem animarum
pervagantur in mundo,
divina virtute in
infernum detrude.
Amen.

No comments: